- SPUMA
- SPUMAa Protogene, quô casu ad vivum expressa, in cane, refert Plin. l. 35. c. 10. Est in ea (tabula) canis mire factus, ut quem pariter casus et ars pinxerit. Non iudicabat se exprimere in eo spumam anhelantis posse, cum in reliqua omni parte --- sibi ipse satisfecisset. Displicebat autem ars ipsa --- et videbatur nimia, ac longius a veritate discedere, spumaque illa pingi, non ex ore nasci, anxiô animi cruciatu, cum in pictura verum esse, non verisimile vellet: absterserat saepius mutaveratque penicillum, nullô modô sibi approbans. Postremo iratus arti, quod intelligeretur, spongiam eam impegit inviso loco tabulae, et illa reposuit ablatos colores, qualiter cura optabat: fecitque in pictura fortuna naturam. Quem postea Nealces, in spuma equi, cum pingeret poppyzonta eum retinentem, non sine successu, imitatus est, Ibid. In metallis Spuma dicitur vitrum iam purgatae materiae, quod in summo innatat; alias Scoria, item Flos, vide Spuma argenti, ferri etc. Salmas. ad Solin. p. 1069. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.